monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 67, 8
'Scripseram iam hinc aliquando ad te Epistulam, quae non perlata est, quia nec is perrexit, cui perferendam tradideram. Ex qua illud mihi suggestum est, cum ista dictarem, quod in hac quoque praetermittere non debui, ut si alia est sententia tua, eademque est melior, timori meo libenter ignoscas. Si enim aliter sentis, verumque tu sentis (nam nisi verum sit, melius esse non potest) ut non dicam nulla, certe non magna culpa, meus error veritati favet, si recte in quoquam veritas potest favere mendacio.'